INFULA

INFULA
INFULA
sacrum capitis tegmen. Festo, Infulae fuêre filamenta lanea, quibus Sacerdotes et hostiae templa velabantur. Unde Scalig. Infilare, inquit, Vett. dicebant, pro amieire vel velare; ut contra exfilare, i. e. exuere filum, Infula, velamentum capitum Sacerdotum, Sip. Sunt tamen, qui ab infra vocem dictam putent, propter vitras, quae ex illa inferius longa appendice dependebant. Quidam cum Mitra confundunt, imo Hugo Victorin. de Sacram. l. 1. c. 55. Mitram, Tiaram, Infulam, Pileum pro eodem accipit. In rigore tamen alius Mitra. Infula emm erat fascia lanea alba partem capitis capillo rectam ad bina rempora operiens, utrinque abstrictâ ac dependente vitrâ; ut propterrea vittae et Infulae saepe confundantur; in quam rem disserit copiose ac erudite Bernart. ad Stat. l. 5. . l. 4. Silv. 5. v. 93. Theb. l. 7. v. 717. et Achill. l. 1. v. XI. Proin id ipsum erat Infula in Pontifice, quod Diadema in Rege, nisi quod Regales fasciae latae, Sacerdotales vero tortiles erant, hinc σρόφια Graecis proprie dicta. Latinis vett. struppi, Prud. in Symmach. l. 2. de Vestalibus, v. 1085.
Interea dum torta vagos ligat infula crines,
Fertur per medias, ut publica pompa, plateas.
De albo et cocco plerun que rortiles fuisse, discas ex Serv et Isid. l. 19. c. 30. Sed et frondem oleae aut lauri iis circum volutam, docet Stat. Theb. l. 2. v. 99.
--- glaucaeque innexus olivae
Vittarum provenit honos ---
Et Virg. Aen. l. 3. v. 80.
Rex Anius, Rex idem hominum Phoebique sacerdos,
Vittis et sacra redimitus tempora lauro.
Imo ramus infulis fere femper iungitur. Unde Varr. l. 6. Etiam hostiarum infulis frondes et ramos additos, ait. Namque et Infulas dictas apparet, quod velamenta e lana, quae adduntur infulae, intra hostiarum cornua velamento erant. Ne viz. hostia visis necis instrumentis percelleretur et turbas daret. Uti vero Reges vix unquam diademata ponebant, ita vix unquam Sacerdotes suas infulas, ut quius nihil habeant sanctius, Sen Ep. 15. Hae literae infularum loco sunt. Hinc et armati sub casside eas gerebant. Idem Stat. Theb. l. 7. v. 715. et seqq.
--- sacrumqueve Lycorea Phoebo,
Invitus iam fraxineum dimiserat hastae
Robur, et excussis apparuit infula cristis:
Virg. Aen. l. 2. v. 429.
--- nec te tua plurima Panthu
Labentem Pietas, nec Apollinis infula texit etc.
Alii. Iisque praesentibus iplum Numen adesse credebatur, Barthius ad Stat. Theb. l. 2. v. 96. etc. Transiit postmodum earum usus ad Summos Magistratus, unde Consulum Infulae, memotantur Iornandi in l. Success. Praefectos item provinciarum. Spartian in Hadr. Martium Turbonem, post Mauritamae praefecturam, infulis ornatum Pannoniae Daciaeque praefecit; hocque modo sanctiorem et pleniorem illi potestatem assignavit. Sed de hoc loco infra. Imo infulae ornamenta honorum et omnium munerum dici coepêre, in MS. Gloss. Fausti Rom. Postremo quoque aevo, ubi omnem eximium ornatum designabant, etiam vestimentorum, uti discimus ex Auctore Vitae Ludov. Pii, ubi Infularum Imperialium, et Sacerdotalium nomine utriulque dignitatis ornatum vestitumque designat. Unde Casaub. data occasio duplicis generis Infulas, Sacras, quae Ετέμματα Hom. et Magistrales, s. Α᾿ρχοντικας statuendi. Vide infra. Cidarim inprimis Pontificium, triplicem coronam supra simplicem Episcoporum mitram continentem, Infulam sunt qui appellant: Inventum, ut plerisque visum Bonifacii VIII. Vide Ant. Mazaron. l. de 3. Pontificiis coronis et C. Paschal. Coron. l. 9. c. 14. ac l. 4. c. 21. Fuisse tamen hoc gestamen antiquius. nec a Bonifacio adinventum, vel, quod alii sunt arbitrati, a Paulo II. primum introductum, sed ab hoc, cum exolevisset, renovatum, contendit Iac. Card. Papiensis l. 2. Comm. de reb. Panli II. Alii Anastasii I. Imp. eam donum faciunt, missam Chlodovaeo I. Francorum Regi, Alarici et Alemannorum victori, quam hic postea, Symmacho Papae transmiserit. in Basilica Petri reponendam. Vide Anastasius I. et plura hanc in rem, apud Anselm. Soler. l. de Pileo s. 13. Atque hactenus de Infula capite gestata. Porro manibus quoque gestabantur, ostendebantur, proferebantur Infulae: a supplicibus praesertim, tutelae, misetanonis et venerationis causâ, idque ab antiquissimis temporibus. Ita enim Chryses Sacerdos supplicatum venicbat,
Στέμματ᾿ ἔχων ἐν χερσὶν ἑκηβόλου Α᾿πόλλωνος,
apud Hom. Il. α. Et apud Spartian. Iulianus Senatum rogavit, ut Virgines Vesiales et ceteri Sacerdotes obviam Severo prodirent, et praetentis Infulis rogarent. Eodem modo pacem exposcebant obsessi, velamtenta nempe et infulas pro mur isostntantes apud
Tac. Ann. Sic navem velatam infulis ramisque oleae Scipioni occurrisse, habet Liv. l. 2. c. 39. Quâ enim religione tuti erant illi, qui vel ipsis hostibus protendebant ἱκετηρίαν, eadem protegebat illos, eaque loca, quae hisce velamentis erant insignita etc. Vide plura hanc in rem, apud C. Paschal. Coron. l. 4. c. ult. C. Barth. Animadv. ad Stat. non uno loco, praecipue vero ad Theb. l. 2. p. 319. et seqq. Salmas. ad Solin. p. 370. Alios, quibus adde Caes. Bulenger. de Imp. l. 3. p. 297. et C. du Fresne in Gloss. ubi in Eccl. Rom. casulam s. planetam Infulae nomine venire, inter alia, tradit: nec non quae dicemus infra, in voce Strophium, item Struppus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • infula — / infula/ s.f. [dal lat. infŭla ]. (relig.) [stola di lana che nell antichità i sacerdoti, le vestali, i supplicanti e le vittime portavano intorno al capo come segno di consacrazione agli dei] ▶◀ Ⓖ benda, Ⓖ fascia. ‖ litta …   Enciclopedia Italiana

  • infula — ȉnfula ž DEFINICIJA 1. pov. a. povez od bijele vune s crvenim prugama oko čela rimskih svećenika i vestalinki, ob. kao znak nepovredivosti b. (mn) vrpca koja se s kraljevskih kruna ili biskupskih mitra spušta na leđa 2. stilizirana stožasta kapa… …   Hrvatski jezični portal

  • infuła — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. ż Ia, CMc. infułaule {{/stl 8}}{{stl 20}} {{/stl 20}}{{stl 12}}1. {{/stl 12}}{{stl 7}} wysokie, spiczasto zakończone nakrycie głowy, noszone przez biskupów lub innych dostojników kościelnych w czasie ważnych uroczystości… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • ínfula — (Del lat. infŭla). 1. f. Adorno de lana blanca, a manera de venda, con dos tiras caídas a los lados, con que se ceñían la cabeza los sacerdotes de los gentiles y los suplicantes, y que se ponía sobre las de las víctimas. Lo usaban también en la… …   Diccionario de la lengua española

  • Infula — In fu*la, n.; pl. {Infule}. [L.] A sort of fillet worn by dignitaries, priests, and others among the ancient Romans. It was generally white. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • infulă — infúlă, infúle, s.f. (înv.) mitră de episcop. Trimis de blaurb, 31.05.2006. Sursa: DAR …   Dicționar Român

  • ínfula — s. f. Faixa de lã branca usada na cabeça pelos sacerdotes romanos, pelas vestais e até pelas vítimas dos sacrifícios …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • ínfula — sustantivo femenino 1. Cada una de las dos cintas largas que cuelgan de la mitra de los obispos. Frases y locuciones 1. tener / darse (muchas) ínfulas Tener (una persona) soberbia o darse excesiva importancia: No tiene dinero, pero se da unas… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • ínfula — (Del lat. infula.) ► sustantivo femenino 1 INDUMENTARIA Y MODA, HISTORIA Adorno consistente en una venda de lana blanca con dos tiras caídas a los lados, que se ponían en la cabeza los sacerdotes de los gentiles, los suplicantes y las víctimas. ► …   Enciclopedia Universal

  • Infula — Inful (lateinisch infula) bezeichnet ursprünglich eine breit oder turbanartig um die Stirn gelegte Wollbinde, die mit Hilfe der vitta (einer Binde), deren Enden im Nacken herunterhingen, befestigt wurde. Getragen wurde sie hauptsächlich von den… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”